Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 19
1  Anno ab urbe condita CCCLV obsidio Veiorum decem continuis annis magis obsessores quam obsessos detrivit. nam Romani repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiri, hiemare sub pellibus, postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt; 2  urbem novissime sine ullo digno Romanae virtutis testimonio cuniculis et clandestina obreptione ceperunt. 3  hanc utilem magis quam nobilem victoriam primo dictatoris Camilli, qui eam de Veientibus patravit, exilium, dehinc inruptio Gallorum et incendium urbis insequitur. 4  cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus huius temporis conparare: quamvis non aeque pendat praeteriti mali fabulam praesentis iniuria. 5  igitur Galli Senones duce Brenno exercitu copioso et robusto nimis cum urbem Clusini, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum, qui tunc conponendae inter eos pacis gratia venerant, in acie adversum se videre pugnantes: qua indignatione permoti, Clusini oppidi obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt. 6  hos ita ruentes Fabius cum exercitu consul excepit; nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit stravit et transiit. testatur hanc Fabii cladem fluvius Halia, sicut Cremera Fabiorum. non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset. 7  patentem Galli urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt. 8  universam reliquam iuventutem, quam constat vix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latentem obsidione concludunt ibique infelices reliquias fame peste desperatione formidine terunt subigunt vendunt : 9  nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur, non quo apud Gallos Roma parvi nominis fuerit, sed quo illam sic iam ante detriverint, ut amplius tunc valere non posset. 10  exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam urbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedita errantium et inter sua ignotorum offensae vocis imago respondens trepidos suspendebat auditus. 11  horror quatiebat animos, silentia ipsa terrebant: siquidem materia pavoris est raritas in spatiosis. hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum placitum atque temptatum est. 12  En tempora, quorum conparatione praesentia ponderantur; en, de quibus recordatio suspirat; en, quae incutiunt de electa vel potius de neglecta religione paenitentiam. 13  revera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captivitates: illa sex mensibus desaeviens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo urbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi vix quemquam inventum senatorem, qui vel absens evaserit, hic vix quemquam requiri, qui forte ut latens perierit. 14  recte sane conpararim, hunc fuisse ibi servatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saevisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inplevissent, cur eos miserit demonstravit. 15  quippe cum supra humanas vires esset, incendere aeneas trabes et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum forum cum imaginibus vanis, quae superstitione miserabili vel deum vel hominem mentiuntur, abiectum est, horumque omnium abominamentorum, quod inmissa per hostem flamma non adiit, missus e caelo ignis evertit. 16  Et quoniam uber dicendi materia est, quae nequaquam hoc concludi libro potest, hic praesentis voluminis finis sit, ut in subsequentibus cetera persequamur.

Zurück